Öppna huvudmenyn

O Högste HErre JEsu Christ är en psalm. Den ursprungliga latinska titeln Aeterne Rex altissime.[1]

Innehåll

TexterRedigera

Latinsk text[2]

Æterne Rex altissime,
Redemptor et fidelium,
Cui mors perempta detulti
Summæ triumphum gloriæ.

Ascendis orbes siderum,
Quo te vocabat cœlitus
Collata, non humantius,
Rerum potestas omnium.
    
Ut trina rerum machina,
Cœlestium, terrestrium,
Et inferorum condita,
Flectat genu jam subdita.

Tremunt videntes Angeli
Versam vicem mortalium:
Peccat caro, mundat caro,
Regnat Deus Dei caro.
    
Sis ipse nostrum gaudium,
Manens olympo præmium,
Mundi regis qui fabricam,
Mundana vincens gaudia.
    
Hinc te precantes quæsumus,
Ignosce culpis omnibus,
Et corda sursum subleva
Ad te superna gratia.
    
Ut cum repente cœperis
Clarere nube judicis,
Pœnas repellas debitas,
Reddas coronas perditas.
    
Jesu, tibi sit gloria,
Qui victor in cœlum redis,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. .

Publicerad iRedigera

  • Göteborgspsalmboken 1650 på s. 170-171 med inledningen O Högste HErre JEsu Christ under rubriken "Om Christi Himmelsfärd"

ReferenserRedigera

Externa länkarRedigera